Annus
2 0 0 6


Confirmatur consilium pontificium adeundi Turcas

Confirmatur consilium pontificium adeundi Turcas

Civitatis Vaticanae nuntii prima in feria nuntiaverunt summum pontificem Benedictum XVIum Turcarum terram visere kalendis decembribus iturum; quod iter, etsi dubitatum ob Arabum iram in comentarios quos de sacris islamicis ille fecerat, fiet tamen, invitante Turcarum praeside, Ahmet Necdet Sezer, secundum literas titulosque datos diurnariis Vaticani, ut queant per IV dies, quibus pontificia durabit visitatio, libere adire Ankara, et Ephesum, -quo secundum fabulam Christus post mortem perrexerit-, et Constantinopolin, ubi sanctus Pater collocuturus est cum Patriarcha Oecuménico Bartolomeo, qui est orthodoxorum summus sacerdos in orbe, tumultuantibus Turcis propter verba Benedicti apud Ratisbonam. Ibi enim protulit ex imperatore Byzantino Manueli Paleologo Secundo illud anceps et centies purgatum verbum: "Islam nonnisi mala aportavisse mundo, cum ea fides coram gentes gladio propagata esset".

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae