Annus
2 0 0 6


6hp75

De poenis in Coream borealem

Consilium securitatis ONUs communi sententia deliberavit Coream septemtrionalem propter experimentum nuclearem praeterita septimana confectum poenis afficiendam esse, levioribus tamen quam antea a legatis USAe propositis. Ex Corea boreali petit consilium, ut omnia arma nuclearia destruat, "quod experimentum atomicum paci et securitati mundanae aperte minitetur"; nullum tamen factum bellicosum promittitur, legatorum Russorum et Sinensium voluntatibus obsecundatis. Pyongyang regimini arma tantum maioris pretii, verbi gratia currus et naves et a๋ria vehicula bellica itemque missilia et merces sumptuosas, vendere cuiquam non licebit; de armis contra minoris pretii omnibusqueque ad vitam necessariis nullae condiciones impositae sunt. Quindecim consilii civitates "exquirunt" ex communitate mundana, ut omnes merces in Coream borealem illatae aut inde evectae recognoscantur, cum ab USA verbum "constituunt" antescriptum esset.

Acerbis verbis respondit legatus boreae Coreae, consilium securitatis instar gregalis latronis se gessisse patriamque suam deliberationem omnino reicere.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae