Annus
2 0 0 6


Rursus aperitur iudicium in Saddam

Rursus aperitur iudicium in Saddam

Novus iudex severe acturus videtur. Sed sessio ipsa tollitur ob verbosum tumultum defendentium

Nemo –quoad sciamus– dubitabat quin Saddam Hussein "dictator" fuerit, usque eo cum ipse iudex eius, nomine Abdullah al-Amiri, negavit saddamanam "dictaturam", eoque verbo tanta apud Iraquianos controversia est orta, ut iudex dimitteretur, iudicium proferretur duabus septimanis, et reus habuerit tempus ad colligendas vires necessarium. Novus autem iudex, Mohammad Oreibi al-Khalifa, qui iam amisit cognatum occisum per saevitiam amicorum Sadammi, firmiorem dictatori necis accusato manum ac vultum severiorem ostendit, hodie cum ius dicturus esset, debuit tollere sessionem propter tumultum reorum, convicia Saddami eiusque comitum in tribunali, et per absentiam eorum, qui partes advocatorum in hoc et periculoso iudicio peragunt. Dicitur quod, si Saddamus invenitur conscius illarum 100.000 necium in Kurdos, eum commerere capitis damnationem. Sed statim posse incipere "appellationem", quae appellatio tempore non definito durare possit. Sin autem invenitur iterum conscius, negata appellatione, ante trigessimum diem ad patibulum ire debere.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae