Annus
2 0 0 6


De impavida diurnaria

De impavida diurnaria

Diurnaria Russica Anna Politkovskaya, quae saepe rectores patriae suae reprehenderat quod inhumane bello Cecenico se gererent, Mosquae Solis die interfecta est: cuius cadaver in cellula ascensoria domus illius, ubi vitam agebat, inventum est. Armorum igneorum mortiferis vulneribus icta ab astynomis reputatur. Pridie internecionem indagatores diurnariae computatrum libros scripta e loco laboris abstulerant, quam ob rem collegae pro certo habent homicidium propter investigationes politicas perpetratum esse: diurnariam colloquia et photographemata plurima collegisse, ut de raptibus ac tormentis in captivos Cecenicos testimonia scriberet; quae omnia vi ablata difficillime abhinc divulgari poterunt.

Mulier duodequinquaginta annos nata de bello Cecenico saepe investigaverat atque in actis diurnis quae "Novaya Gaseta" appellantur rettulerat, praesidentem Russorum Vladimirum Putin eiusque ministros severe reprehendens, quod magna cum feritate totum populum libertatem appetentem castigasset. Cum terroristae Cecenici in Mosquae theatro retinuerant, ipsa semet ut conciliatricem animose praebuit; cum autem Beslan, in urbem maximam Ossetorum ubi centeni pueri in schola erepti erant, se collatura erat, ignoto toxico venenata proficisci non potuit.

Praesidens Unionis Europaeae Joseph Manuel Barroso per nuntium professus est "hoc facinus horrendum penitus investigandum esse reosque ante tribunal deferendos". Etiam praesidens Russorum Vladimirus Putin, cum rectore USAe Georgio Bush per telephonum colloquens, se diligenter indagari velle dixit: nullum tamen verbum pietatis collegis vel propinquis audacis diurnariae pronuntiavit.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae