Annus
2 0 0 6


Rochetam bene profectam esse

Rochetam Europaeam bene profectam esse

Ariane 5 ECA, quae dicitur, rocheta Europaea a portu spatiali Curu in Guyana Francogalla sito feliciter profecta est. Haec secum satellem artificiosum Civitatum Unitarum Americanarum, qui imagines televisificas in Civitates Unitas Americanas transmitteret, et satellem artificiosum Indonesium tulit, qui transmissionem nuntiorum meliorem redderet. Profectio bis iam dilata est. Primum enim rochetam mense Iulio exeunte in viam mittere in animo fuit. Sed propter vitium quoddam technicum profectio ad septimanam proximam dilata est. Tamen et hic dies exit sine profectione. Nunc autem huius modi rocheta secunda quidem, sed, ex quo Europaei rochetas aedificare coeperunt, centesima sexagesima octava profecta est. Prima enim Ariane 5 ECA mense decembrio anni praeteriti paulo post profectionem deleretur necesse fuit. Tum mense Februario primum Ariane 5 ECA feliciter satellem exposuit. Utinam multae aliae sequantur!

 

Scripsit Stefan Weise Halensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae