CADIT HEROS CHRISTIANUS
CADIT HEROS CHRISTIANUS
praeclarus sacerdos confitetur peccatum suum: se coitum habuisse pueris anno 1969.
sacerdos Ephraim Rozo notissimus erat in Columbia et acceptissimus in eius paroichia. hic enim mos est patriam circumire birota totam, qui ludus iam famam athletarum nostrum orbi uulgauit cum certamina uicissent et in Gallia et in Hispania. ipse Rozo solebat se exercere birota uectus sicque in ludis domesticis frequens erat. is etiam numisma uicit aureum in Ludis Mesoamericanis, anno 1950. postea uero dignitatem sacerdotalem accepit anno 1953. hac in uita cursum dirigebat quam optimum, iamque in 1967 curabat doctrinam seminarii cuiusdam Bogotensis.
nunc Fortuna ei ostendit alteram faciem, cum uiri duo qui olim sacerdotem Rozo in seminario nouerunt –unus eorum Ernesto Rozo, familiaris–, aiunt eum eosdem uiolauisse anno 1969. dum haec geruntur, parochus tacet. neque idem faciunt eius amici, uolentes ista omnia falsissima esse. nos uero, Columbiani, ad hoc habemus prouerbium: qui tacet, consentit.
dubius tamen status clerici est, cum delictum prius, quod in columbia fecit, iam cessauit; sed alterum, quod in Ciuit. Foederatis Americae commisit, uiget et ob hoc iudicabitur illic ineunte anno.
1-7 Oct., a. 2006 in 'El Espectador', transtulit Q. Gaetulius Bogotensis.
Scripsit Quintus Gaetulius Bogotensis
|