Annus
2 0 0 6


Crisis Caucasia

Crisis Caucasia

Russia rupit omnem viam communicationis cum vicina Georgia - nuntiaverunt die Lunae Moscoviae ministeria commeatus et communicationis. Agitur de commeatu viis terestribus, aeriis, marinis necnon ferriviis; ruptus est quoque cursus publicus inter ambas terras. Hoc modo aggravatur crisis politica, quae praeterita septimana displodit postquam quattuor milites Russi in Georgia stipendias merentes a regimine Georgiano apprehensi necnon accusati erant explorationis rerum publicarum commutandarum.

Regimen Russorum nuntiavit accusationes omnino falsas esse, machinationes verisimiliter a speculatoribus Georgiae et USA una paratas, ut contentione aucta in regione Caucasia Georgiae facilius liceret statum membrum foederis NATO petere tempore appropinquantis conventionis foederis in Civitate Rigensi, urbe scilicet principalis Livoniae, habendae. Praesidens Russiae Vladimir Putin nominavit apprehensionem "gestum tromocratiae publicae" necnon minatus est Russiam sustenturam reductionem domum militum a binis castris exercitus Russici, quae in meridionali parte Georgiae posita sunt. Secundum pacta inter Tbilisi et Moscovia ante duos annos conventa, ultimi milites Russi relicturi sint haec castra anno 2008. Ultra dicionem Georgiae manebunt tamen tacite a Russis adiutae regiones a rebellatoribus Abchasiensibus necnon Ossetiensibus annis 1991-92 captae et, magna parte populationis expelsa, adhuc ab iis moderatae.

Ruptio commeatus maxima dificultas erit fere duobus milionibus civium Georgiae, qui, pessimo statu oeconomiae domesticae, laborem in vicina Russia petunt.

 

Scripsit Nanompouphos



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae