Annus
2 0 0 6


Pope tribute to slain Italian nun

Pontificem Benedictum sororis Italicae in Somalia enectae dignitatem agnovisse

"Nomen meum in sphaerula plumbea incisum est" per iocum dixerat soror Leaena Sgorbati consororibus suis, Virgini Solacii sacratis; die XVIII Septembris mensis tres tamen sphaerulae mulierem Mogadisho interfecerunt cum uno eius custodum. Leaena Sgorbati, cuius nomen ante vota Rosa fuerat, soror catholica LVI annos Placentiae nata, in oppido Italiae septemtrionalis, per viginti annorum spatium in Kenya et Somalia vixit, ut pauperibus et orphanis auxilium ferret. Dum viam transit, ut in nosocomium ab Austriacis exstructo, ubi grex sororis enectae iam diu aegrotantibus operam dat, duo tresve sicarii armis igneis illam custodesque coniciunt: confestim vir, paulo post in nosocomio mulier mortem obit.

Die dominico subsequenti pontifex Romanus ante populum, qui in foro Sancti Petri convenerat, Leaenae Sgorbati honorem tribuit, eius mortem ut optimum exemplum Christiani testimonii demonstrans. Nam ipsa amore odium et pravitatem vicit, venia in ore morte adveniente data. Sed nihil dixit de vinculo, de quo multi suspicantur, inter orationem Ratisbonae habita et fera internecione.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae