Annus
2 0 0 6


24

O.N.U.

Georgius Bush est "diabolus", dicit Chavez coram generali Nationum Unitarum consilio

Solito sermone sed insolito loco, eum non solum diabolum,
sed tyranum quoque et cynicum esse dixit.

Cum in supremum nationum consilium convenissent -ita tamen, ut alter altera die contionaretur-, Hugo Chavez, audax Venetiolae praeses, haud contentus appellando Georgium Bush, qui superiore die contionem habuerat, "diabolum", "tyranum", "cynicumque" hominem, orbemque terrarum dictaturae subigere conantem, dixit eum, cuius odor sulphurinus in auditorio nimirum remaneret, tamquam dominum huius mundi venisse, ut de rebus imperii praecepta daret, et operae pretium esse accersiri "psychiatram" aliquem, qui orationem illius resolveret, cuius ductu iniqua in Oriente facinora U.S.A. egerit, ut "genocidium" Libani post occupatam Iraquiam fieret, nullo impediente ob impotentiam Nationum Unitarum, quae "colapsae", "dirutae", "inutiles" essent, iterumque condendae, ne V tantum individui permanentes potestatem intercedendi in consilio haberent, neve nationes orbis tertii (sicut Guatemala et Venetiola) ab eodem statu in ordine nationum excluderentur. Qua oratione habita, neque ex Washintonia neque a Condolezza Rice, ibidem per sessiones praesente, responsum ullum mittebatur, videlicet ne quid ponderis abundantibus Venetiolani praesidis verbis falso tribueretur. Verum enimvero acerrimus Venetiolani sermo totum terrarum orbem pervagavit; neque enim cotidianum spectaculum habebatur, G. Bush in eo consilio appellari diabolum. Necnon in vicina Venetiolae Colombia fuerunt qui vociferantis praesidis Chavez faverent partes, quod tale fortitudinis exemplum submissis patientibusque Latinis Americanis praebuerit.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae