Annus
2 0 0 6


14

CURSUS AMUCIANUS REGIOMONTII CANADIANORUM FACTO

"Facies istius tota friguit"

Iste sclopetavit sine ullā praemonitione – in quadam scholā Regiomontii urbis Franco-Canadianae cursor amuciānus huc illuc sclopetavit. Globulīs sclopźti interfecta est mulier, undeviginti homines alii partim graviter violati sunt. Denique idem vir ab astyphylacibus sclopetando est necatus.

Regiomontio ex urbe Franco-Canadae (Montréal) – Magister quidam consternatus: "Facies istīus" inquit „tota friguit. Idem nihil dixit, nullam clamavit querelam nullamque postulationem. Nihil fecit nisi coepit sclopetare." Antea ille vir impetum fecerat in cafźum in secundo tabulato Collegii Dawsoniani mediā in urbe Regiomontanā situm.

Canada: Fugiunt discipuli Regiomontani sclopetatore amuciano territi.

Iuvenes vestimentīs sanguine oblĭtīs induti tutamen petentes in pavimentum se iecźrunt aut terrore Panico correpti ex aedificio scholari cursitavźrunt in vias propinquas. In televisorio visum est scalās introitūs madźre lacu sanguinis. Paedagogus dixit se audivisse 20 (viginti) ictūs sclopetarios. Sclopetationem factam esse circiter per semihoram. Yvan Delorme praeceptor astynomorum Regiomontanus rettulit deinde virum suspiciosum sclopetando necatum esse a quodam astyphylace.

Discipulīs quamvis terrore commotīs tamen aliquatenus feliciter accidit: „Si res" magister inquit „facta esset quinque minutīs postea, etiam multo fuisset peior – nam eo tempore discipuli mutassent oecos classium".

Iuvenis mulier rettulit se cum amicā foris stetisse et sigarellum fumasse, cum ille vir furore correptus coepisset huc illuc sclopetare: „Iste advźnit nigro pallio fossario (Angl. trenchcoat) nigrīsque caligīs indutus, comptu capillorum isto furioso, necnon secum gessit ingens sclopetum polybolum. Aspectum praebuit alicuius imaginis horrificae, isto nigro pallio fossario et cutis perforationibus et vestimenti clavulis aliisque rebus insolitis".

Etiam Derick Osei 19 annos natus terribilia expertus est: "Iste vir se abdidit post automatum venditorium et deinde apparuit cum sclopeto eodemque genae apposito ad me collineavit. Tum per scalās me proripui. Vīdi puellam, cuius pes est violatus".

Astynomi dixźrunt virum facinus commisisse singularem. Eundem sclopetatorem amucianum 25 annos natum oriundum esse e regione Regiomontanā. Causam sceleris usque nunc non esse nōtam, adhuc perquīri homicīdae habitaculum. Eundem non fuisse tromocratam pro certo habent.

Homicīdam amuciānum secum gessisse tela tria

Delorme praeceptor astynomorum dixit homicīdam secum habuisse tria tela, quorum unum esset automaticum. Testes oculati rettulźrunt eundem virum comptu capillorum Irocesiano insignem primo ante aedificium sclopetasse. Deinde per introitum praecipuum in collegium introgressum in cafźo secundi tabulati ultro in homines sclopetasse.

Quomodo et a quot sclopetatoribus hic cursus amucianus factus esset, primo narravźrunt alii aliter. Primo nonnulli diurnarii rettulerant necatos esse quattuor homines. Praeterea astynomi in initio opinati erant fuisse complures sclopetatores. Necnon relatores cuiusdam stationis televisifici contenderant unum e sclopetatoribus sclopeto suo se ipsum necavisse.

Astyphylaces speciales canibus collegium perscrutati sunt, ut invenirent homines afflictos. Plerosque discipulos loca scholae reliquisse. Necnon evacuata esse duo megapolia (Angl. super markets) et nepiagogia (Theod./Angl. kindergarten) et stationem traminis subterranei, quae prope sita essent.

Stephanus Harper praeses Canadae ministerialis dixit factum esse actum violentiae vanum ignavumque. Sclopetatione homines commonefacti sunt caedis multiplicis a.1999 in Scholā Columbīnā altiore factae, quae sita est in Civitate Americae Colorātā. Eādem in caede, quam duo discipuli item palliīs fossariīs induti perpetravźrunt, necati erant 13 homines. In fine interfectores interfecerant se ipsos.

Eric Harris, a sinistris, et Dylan Klebold, discipuli scholae Columbinae sclopetatores iidemque homicīdae multiplices nigra pallia fossaria gerentes.

In locīs Collegii Dawsoniani 4,8 hectareas magnīs instituuntur circiter 10.000 (decem milia) discipulorum. Quae schola a.1969 condita, in qua institutio fit linguā Anglicā (non Francogallicā) adhibitā – quae est huiusmodi omnium in provinciā Québec sitorum maxima – etiam est schola gradūs superioris scholaque professionum.

Marc Lepine osor feministriarum, qui a.1989 in Regiomontanā scholā polytechnicā cursu amuciano necavit quattuordecim mulieres

Canadiae cursus amucianus omnium usque nunc factorum gravissimus factus est a.1989, item in urbe Regiomontanā. Illo tempore quidam sclopetator in scholā polytechnicā necavit 14 (quattuordecim) mulieres. Propter hoc facinus lźgźs armorum Canadianae factae sunt severiores. Ille sclopetator 25 annos natus causam facinoris sui indicavit vitam suam esse destructam a feministriis (i.e. mulieribus feminismo addictis). Praeterea a.1992 quidam professor Universitatis Concordiae Regiomontanae sclopeto interfecit quattuor collegas.

aki/reuters/AP


Hanc relationem d.14.m.Sept. a.2006 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domūsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS:
http://www.leolatinus.com/

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae