Annus
2 0 0 6


24

VENETIOLA

H. Chávez suggerit maleficia "11 Sept." ab USA destinata fuisse

Super opinione peritorum adversus imperium locutus, coniecit World Trade Center ab ipsis Americanis eversum.

Audax Venetiolae praeses, acerrimus imperii censor, vulgoque existimatus demens, cum alloqueretur suos protulit verba televisionis quibus exponitur opinio "materiis quibusdam explosivis Geminas concidisse Turres", sive World Trade Center, "quod si verum est" inquit "atrox illud maleficium et actum et impulsum fuisset potestate imperii ab ipsa. Itaque haud absurdum est putare eversas dynamita turres, quod nullum aedificium sic, nisi ab intus exploserit, labitur". Praeterea Chávez coniecit, procul dubio rationem fuisse, "ut iustificarentur actiones quae continuo expeditae sunt in Afganistaniam, in Iraquiam, inque Venetiolanos ipsos. Nam complures homines scientiae, necnon praeclari architecti, negant fieri posse ut moles turrium istoc pacto concidant, quasi ex harena factae... Praeterea dictum est, paucas post horas aeroplano militari clanculum deportatam familiam Ben-Laden. Atque in Pentagonum dicitur cecidisse navem, cuius nemo unquam reliquias invenire potuit: ne turbinae quidem, quae de titanio efficiuntur, superfuisse videntur. Turbinae autem aeroplanorum, quo casu praecipitantur, ibi remanere solent." Postremo Chávez hortatur omnes ut scrutentur, quid acciderit vere in illa nefanda feria septembrina, unde ortum bellum est adversus Terrorem. Sunt enim qui dicant "non adversus Terrorem, sed pro desperatis fontibus petrolei hoc inceptum esse bellum."

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae