Annus
2 0 0 6


24

CANARIAE

Fortunatarum insularum incolas novissimis accensos migrantibus


Immigrantes timuerunt ne ab iratis incolis corriperentur atque occiderentur.

Quinquaginta circiter habitatores Nivariae seu Teneriffae (praecipuae Canariarum insulae) gravibus exceperunt conviciis novissimum advenarum agmen, peractis qui sabbatis apulsi ex Africa quattuor pervenere ratibus. "Nigri de merda" – clamitabant in eos– "quo usque tandem venietis capturi filiis alimenta nostris? Munere defficiente nobis vestes non dantur, nec infusio herbarum! Quare Hispania relicta patrias repetite Africas, et procul Canariis vestras avertite puppes!" Hi ratione timebant, ne ab insulanis furore accensis proturbarentur. Photographi, qui aderant, custodibus protegendi fuerunt. "Sed nihil sine causa est et de humo non oritur dolor", -ut vetus proverbium. Mensis enim labentis e proximis kalendis Teneriffa accepit invita plus tribus milibus hominum sine papyris, e Mauretania praesertim et Senegalia venientium. Hoc numero augetur ille viginti milium labente anno expositorum. Quae summa quadruplicat superioris anni migrationem. Miseriam violentiamque fugientes, mille comparant euronibus portitionem plus quam insecuram. Repletis navigant lignis, quibus non caperetur acus; tantisque in periculis inter navigandum versantur, ut nonnulli expositi desperatam osculentur humum. Nonnullis haec ultima via vitae fuit. Visentes petita litora a custodibus excipiuntur, inque carceres ducuntur, ubi curantur sollicitis Crucis Rubrae medicis. Ibi tectum datur illis et vestes et infusio herbarum. Quapropter insulanorum animus tot advenis effervescit. Insulae "Fortunatae", quo complures mortales quotanis ex orbe vacationum causa ruunt, tot egentes viatores capere non possunt.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae