Annus
2 0 0 6


24

U.S.A.

G. Bush recognoscit secretos
carceres a CIA institutos per orbem.

Domi et apud peregrinos magnus fuit fremitus eorum,
a quibus arguebatur Conventionis Genavae violatae.

Talia labris appresis fatus Europam in ridiculum misit.

Ipse, ipse qui negarat, G. Bush tandem, in oratione quam habuit in memoriam decessorum in nefanda die 11 Sept., secretos fatetur habere carceres, quo suspecto mittat ab orbe reos, ne arguatur domi scelerum militiae ab hoste. Iustificat semet ipsum eo, quod ii sint homines periculosi. Igitur Congressus Europae invitavit praefectos nationum, praesertimque Polonos et Rumanos, ut explicent, cur patiantur intra suos fines talia creari loca, ubi CIA faciat commode quod in USA per leges non possit: dignitatem captivorum violare sub praetextu debellandi Terroris. Nec tamen omnia sunt secreta, unum nomen clarescit in vasta calligine qua CIA operatur impunis: Guantanamo, in insula Cuba, quo feruntur ab Americanis captivi hostes. Eos G. Bush vocat Periculosos, cum arguat imminere vitae civium, eosdeque debuisse dicit in carceres abditos duci, ut interrogarentur secundum rationes quas CIA exercet. Negat autem ab USA fieri tormenta reorum. „Nunc nemo est in eis carceribus inclusus". Inquit, sed tamen, qui semel mentitus est, mentitur bis, ter, infinite, iuxta necessitates in causa suas.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae