Annus
2 0 0 6


Iceland is to begin exporting whalemeat from its scientific whaling programme.

De balaena comedenda

Islandia carnem balaenae pumilionis, quae Linneano nomine Balaenoptera acutorostrata appellatur, venum dare constituit: consilium Islandense balaenis addictum diurnariis retis televisifici BBC nuntiavit octo milia talentorum, id est duo milia chiliogrammatum, quotannis in insulas Faroëres exportatum iri. Balaenoptera acutorostrata, quam in imagine conspicis, mammale marinum est circiter septem metrorum, quam ob rem Germani eam balaenam pumilionem (Zwergwal) appellant.

Societates animalibus protegendis addictae consilium illud leges mundanas ad species exstintionem periclitantes infringere aiunt, verentes ut haec deliberatio signum fiat illis, qui cete illicite occidunt. Islandia, sicut Japonia, neglectis legibus mundanis balaenas pumiliones scientificarum investigationum gratia occidere pergit, caroque balaenina inde obtenta domi venum datur. Cum autem mercatura libere fiat inter Islandiam et insulas Faroëres, quae sub Danorum potestate legibus suis utuntur, caro balaenina ut ceterae merces habebitur, "ut prosperius ambae civitates negotientur". Dania enim foedus mundanum ad species periclitantes protegendas subscripsit sed insulas Faroëres cogere non potest ut idem faciant: mos antiquitus est incolis insularum illarum balaenarum carne vesci.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae