Annus
2 0 0 6


24

WASHINGTONIA

U.S.A. ductoribus migrantium insidiatur

G. Bush nutantibus senatoribus potentiam ostentat suam
advenarum ductores insectans, urgente legum migratoriae novatione, quam 126.000.000 US$ ex aerario sumendeis constare posse denuntiat.

Quinquaginta vel plures homines 'sine papyris', cum rei publicae civitatis Floridae operam darent, comprehensi sunt. Privatae quoque societatis magister, in urbe Cincinatti operans, qui non solum patrimonium suum publicatum videre, sed XX etiam annos in carcere degere atque ingentem mulctam solvere potest, si probatur eum illicitas peregrinorum adhibuisse manus. Clandestinus "quidam", -quem continuo inter nativos agnosceres, sive Mongolia natus sive Colombia oriundus advenerit hospes-, etsi longum tempus in U.S.A. deguerit, continenter timet repente a patrono in plateam emitti, per pontificem in custodiam duci, postremo tradi lictoribus qui eum in patriam deportent. Nunc nativus quoque populus totum legum de migratione pondus timet. Non quod leges sint mutatae, vel obduratae, sed quia severius societatibus personisque imprimuntur. Qua re Foederatas Civitates volgata per omnes, -perterritis societatum magistris, peritisque negotiorum commotis-, operae eorum qui hospitio illegitimo vivunt, arcentur. Vetus consuetudo adhibendi peregrinos in deversoria, in fabricas, in domus latrinasque mundandas, coercetur. Multi ex iis qui consueverant lucrari contrahendo et conducendo ad tempus homines sine papyris, ut minore emolumento maiores operas per eos administrarent, effectum suum legibus impeditum videntes, legum novationem exspectant. Magna autem Senatus pars cogitat fore ut plures homines sint migraturi, cum videant leges tantis sumptibus mutatas ob multitudinem advenam in legitimo statu affirmandam.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae