– ANSA agentura nuntiorum Italica rettulit primas displosiones in Europae monte ignivomo omnium actuosissimo factas diei Iovis prioribus horis matutinis esse auditas. Per totum diem medio e cratere decimâ quâque secundâ parte horae acceptos esse magnos mugitûs. Necnon ab Aetnâ lavam in aëra evomi.
"Agitur" Dominicus Patané vulcanologus inquit „de crateris austro-orientalis activitate vulcâniâ". Sed vulcanologos nondum exactê iudicare scire de novissimâ eruptione huius montis ignivomi plus 3300 metra alti.
Aetna iam medio mense Iulio denuo coeperat fieri activa. Ultima eruptio maior facta erat a.2002. Qua destructa erat funivia. Antea in Aetnae declivibus fuit regio nartandi (nartâre i.q. Anglicê to ski) Europae maxima. Interim eruptionibus lateralibus quadringenti fere crateres secundarii sunt exorti. Iterum iterumque eodem monte ignivomo numerosis hominibus praebetur spectaculum speciosissimum, velut medio mense Iulio huius anni.
Ex investigationibus geologicis apparet circiter 1500 annis a.Chr.n. ingentem eruptionem factam esse. Anno 44 a,Chr.n. post eruptionem maiorem obscuratum est caelum supra urbem Romae, in regionibus mediterraneis inventae sunt relationes de messibus, quae propter hanc eruptionem Aetnae male evasêrunt. Medio aevo, a.1169, post eruptionem et terrae motum cum illâ coniunctum mortui sunt 15.000 hominum. Annîs nonagenariîs ineuntibus îdem mons ignivomus evomuit tantum lavae, ut eadem eruptio usque hodie habeatur pro unâ ex vehementissimîs. Tamen vicus Zafferana Etnea prope situs non est afflictus.
Quinque ferê miliones incolae insulae Siciliae – praecipuê Panormitani, Cataniani, Messanii – consuevêrunt Aetnae actiones frequentes. Quae solet strepere per tres menses in anno, sed secundum computationem statisticam nullus vicus deletur Aetnâ eruptâ nisi centesimo quinquagesimo quôque anno.
Regio ad latera Aetnae sita declarata est viridarium nationale. Tamen plaga fertilis circa montem sita adhuc a multis hominibus incolitur.
Hanc relationem d. 31.m.Aug. a.2006 in periodico interretiali, c.t. „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: