24
ROMA
In Italia, ob singularem iuvenis nutriciae virtutem, nova lex immigratis clandestinis dabitur
Peregrina nutrix pro alumna indigena perit, pater puellae plorat, praefectus urbis clamat, populus condemnat, postremo rei publicae minister sermones intolerantes mutatum iri pronuntiat; S. Berlusconi extremas leges castigat.
S ingulari virtutis exemplo Italia commota est. XXVII aetatis suae anno, cum officio fungeretur nutricio iuvenis quaedam et clandestina hospes, nomine Iris, civitate Honduras, animam peregrinam dedit ut alumnam conservaret indigenam, nomine Laetitiam, decem annos Etruria natam; neque enim morata Iris, quin haustam Laetitiam exciperet aquis, pro puella servata, propria vita contempta, aestuantibus periit sub undis. Laetitia vero, sive Letitzia, praeter levissima vulnera nihil detrimenti passa, in hospitale urbis nosocomium paulisper ingressa, deinde incolumis lapsa, etsi ignorans quid nutriciae suae acciderit, salva tamen reversa domum, ibique a parentibus curata est. Cuius pater, nomine Aloysius sive Luigi Vasallo, narravit plorans nequidquam Iridem rogitasse magistratus, ut operanti sibi potestas manendi in civitate daretur; magistratus autem lentissime expedire documenta cuiquam de populo peregrino huiusce modi officiis dedito. (Ii sunt qui, cum in civitatem venissent clam, patronis Italis deservire inceperunt, qui clandestinos vivere coguntur, ex quibus tantum Iris est nobilitata morte.) Dicit ergo Aloysius omnia esse temptanda sibi, ut fratres defunctae nutricis adiuvet, qui ad matrem eorum, ancillari ministerio fungentem Romae, iuxta leges peregrinari queant. Praefectus quoque in oppido Monte Argentario, prope locum orae maritimae ubi exitus nutricis est factus, proponit, ut postuma officia et documenta miserae per civitatem agantur. Hanc rem comprobant Etruriae duces, vocesque populi. Quibus rebus cognitis, Paulus Ferrero, primi ordinis magistratus, et bene de re publica meritus, summum Sodalitatis Socialis munus agens, legem Berlusconianam de peregrinis vehementer incusat atque abrogatum iri pronuntiat. Ea enim lege factum esse, ut 500.000 homines peregrini, qui dant operam totidem civium domibus, debeant rogitare frustra magistratus, ut permissiones sibi atque documenta dentur. Dicit sese pro viribus acturum in re publica, quae a Romano Prodi iustioribus principiis ductatur, ut, mutatis legibus quae in praesentia officiunt, novae permissiones peregrinis (numero 350.000) facilius prudentiusque expediantur. S. Berlusconi, superiorum temporum dextrorsus agentis consulis, leges in re migratoria non solum inutiles, sed etiam augentes delictum esse demonstrat.
Scripsit Carolus Petreius Bogotensis
|