Annus
2 0 0 6


Unitis Septentrionalis Americae civitatibus non placuit pertinax responsio Persarum

Unitis Septentrionalis Americae civitatibus non placuit pertinax responsio Persarum

G. Bush minatur punitiones, nisi ancipites ab Iranianis ditandi uranii rationes sistantur

Haud incredibile dictu: et summus Persarum pontifex, ayatolá Alí Jamenei, dicit gentem suam nucleares usus esse producturam, et consul Unitarum Americae Septentrionalis civitatum, G. Bush, statim coepit officere quominus responsum Iranianum videatur adaequatum praeceptis, quae in ultimo consulto erant ab ONU constituta. Cum praeterita Martis feria dedissent Persae responsa mundo, nihil ex litteris retulit fama. Haec autem vox ex USA missa fertur: ea, quae a Teheran sint proposita, non respondere spectatis coram ONU, cum cumulata Iranianis beneficia nuper promissa essent, si uranio ditando desisterent. sin uranio ditando ante kal. Sept. insistant, aut liberum aditum inspectoribus locorum prohibeant, Iranianos quasdam (nondum definitas) poenas esse daturos. quapropter Americani sententiam rogaturos se esse dicunt socium unumquemque suum, quid optimum factu esse censeant adversus duritiam Persae. Lunae die, A. Jamenei commemoravit Iraniam, quae longas vestigationes nucleares, plurimaque experimenta prospera egerit, nullos praeter pacem habere fines. Reliquae nationes verentur Persas ornatos nuclearibus armis. Praeterea G. Bush quasdam punitiones eis impositum iri demonstrat, nisi ultimo consulto coram ONU paruerint, omniumque rerum summae auctoritatis iustis praeceptis oboedirent.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae