“Propositum Columbiae” deffectum fuisse
"Propositum Columbiae" deffectum fuisse
The New York Times affatim demonstrat
Meta enim proposita erat, ut ante quinquennium corriperetur vis pharmaci, quod in tota USA passim venditur, et abunde consumitur. Cultores autem plantae, unde trahitur istud, in remotioribus Columbiae partibus pergunt effectum ferre suum.
Erat famosum edictum Americanorum nomine Columbiae propositum, anno MM consule A. Pastrana inceptum, uti quicumque eius civitatis agri plantis psichotropicis sati fuerint, sive manu sive demissis ex aere venenis quovis pretio popularentur. Id ni confieret, senatum auxilia ex USA nequidquam speraturum. Sed utrum mitigandae addictionis suae causa Americani proposuissent, ut quam rarissime solitis delitiis fruerentur, an ut debilitatis rebellium catervis pristinam potentiam in regione tenere conarentur, haud facile existimatu erat. Negotiatores pharmacorum, cocaeque Neogranatensis cultores, neque tardi neque pigri, ut primos volatus adornatarum ad aspergendum navium animadverterunt, re intellecta, loca difficiliora aditu cum plantulis suis ocupare, dissimulatiores areas metari, postremo in hortis colere coeperunt. Igitur secundum assessores, qui coram The New York Times sunt locuti, peracto quinquennii curriculo 4.7 millies millionibus thalerorum in venena navigia arma praesidia conversis, summa belli in eodem fere loco stat: nam apud Americanos substantia illa perquam pura passim vendi, atque praestanti pretio emptori praeberi non desivit; unde probatur "nihil momenti per aspersiones esse confectum". Ceterum S. Pretelt, minister Columbianus ab Internis, actis diurnis Americanorum lectis, quum interrogaretur, quid de sententiis assessorum putaret, admiratus respondit arva illicita correpta, re veraque complures pharmacorum fasces, multa iumenta et pondera ingentia esse intercepta; quod si eorum iudicio "deffectus" esset, uti narrarent sibi quid sit "effectus" poposcit. In eandem sententiam dixit, "nisi res publica Columbiana effecisset, ut dimidium arvorum deleretur, iamdudum redundantia cocae ingurgitassent flumina mundum". - Tanto amore pulveris albi tenentur civitatis opulentissumae nares. Ceterum hic "novus" nuntius vetus fabula videtur. Neque fugit quemquam, sed advertendum est, utriusque sermonem esse absurdum: et eius qui gloriatur sese iam fecisse, et eius qui nondum esse factum queritur, quod a principio constaret plane impeditum esse factu, -uti Columbiae venenum aspergens mitigaret addictiones USA suas. - Aug. 21, 2006.
Scripsit Carolus Petreius Bogotensis
|