Parastraticarum catervarum duces, qui cum legatis rei p
Parastraticarum catervarum duces, qui cum legatis rei p. Columbianae conditiones pacificandi agitabant, inopinanter in custodias ducti.
Colombia: Quum percunctarentur attoniti, neque illis a lictoribus responderetur, quonam ducerentur, dixerunt se, secundum novas leges sedulo agentes, ut habitis habendisque colloquiis adessent, mirari quae possit esse capturae suae causa.
Nam idibus Augustis, octava magistratus vix elapsa die, A. Uribe consul bis creatus constituerat illos "parastraticarum catervarum" duces in locis munitioribus sive in carceribus teneri, ubi progredientibus colloquiis, et nova lege "De iustitia et pace" prudentiore interpretatione explicata, aequo animo sperarent quatenus acta forent, quae secundum pactiones agenda essent. Eadem die, quum novos legionum imperatores in contione cohortaretur, negavit causam instutuendae pacis sine fide esse gerendam; neque enim "ex obsequio principis erga delinquentes oriri pacem, quae ex impigro eiusdem studio in legitimum auctoritatis exercitium nascatur". Quod verbum, ipsi anceps, tamquam summa sententiarum consulis de ducendis rei p. armis acceptum ab exercitibus est. Igitur postera die E. Báez, S. Mancuso, R. Isaza, C. Jiménez, necnon alii complures illius coniurationis participes, potentissimi antea homines, quibuscum ab ipso consule pactum erat, ne in extraditionem Americanis darentur si arma deponerent, -id quod fecerunt-, ex imperio consulis in custodiam dari, alii suis domibus efferri, alii ex agris ad oppida per lictores confestim traduci, quidam frustra quaeri nuntiabantur. Fuere tamen in civitate qui hanc insperatam consulis actionem improbarent. Qui mutato repente consilio, aut conturbata intentione animi, pacificantes hostes prodidisse atque conditionibus destituisse videretur. Necnon defuere qui Mancusum, eiusque scelerum socios, ex improviso captos negarent, sed nocte superiore de iussu consulis certiores factos mane semet ipsos lictoribus traditum isse; quorum in numero ipsum Salvatorem Mancuso, sponte sua cum familiaribus ad lictores ingressum, dehinc in custodiam acceptum fuisse fertur. Sed ea res nobis in incerto iacere visa.
Scripsit Carolus Petreius
|