Annus
2 0 0 6


Fecundissimae regiones Aequatoris cinere sternuntur

Fecundissimae regiones Aequatoris cinere sternuntur Tungurahua monte iactante nubem 700 km latam

Tanta eruptio cineris et pyroclasti fuit, ut omnis res publica Aequatoriana in maxuma intentione sit animi, evigilans, ut accolae montis ignivomi in loca tutiora transferantur. Adiri vero ad situm nulla via potest.

Umbra metuque altissimus sepelitur Aequator, tot una die stratis terris, tot viris adustis, in montanis Andium cacuminibus (5.000 mtsm) explodente vertice, indigenarum vocabulo Tungurahua, quo V homines caesi nuntiantur multaque iugera strata cinere, eoque vasta exorta nube, ut caelum fiat invium auxiliis, -aer caligneus, vitiatissimae aurae-, civitas omnis veretur ne quid peioris adhuc sit venturum, III oppidis una eruptione haustis, viginti millibus hominum ad praesidia migrantibus, aliis globatis per asylos adversus periculum instructos, qui cum sint loca insalubria, multessima pars praesentium malorum lenitur. Tanta enim est necessariarum inopia rerum, ut quidam revertantur domos pecoris alicuius aut supellectilis recuperandi gratia; qui eunt obscuri per agros, interruptis iactato pumice IV provinciarum callibus, officinisque procurandae vis electricae damnatis. Sunt autem qui vera ratione proponant, gratias summas habendas esse deo, quod haec eruptio multo nocentior esse potuisset.

Scripsit Carolus Petreius



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae