Annus
2 0 0 6


19

BELGIUM

28 captivos aufugisse e custodiâ Belgicâ

Nocte proximâ praeteritâ 28 (duodetriginta) captivi e custodiâ quadam urbis Flamicae Dendermonde aufugerunt. Qui secum abduxerunt complures custodes ut obsides, deinde aufugerunt trans aulam interiorem. Nonnulli autem non procul venerunt.

Dendermondeana sedes interretialis: custodes factos esse obsides

Bruxellâ ex urbe – „Belga" agentura nuntiorum refert nocte diem Saturni praecedente duos captivos coegisse complures custodes obsides factos, ut traderent claves cellarum. Deinde ab iisdem 26 captivos esse liberatos. Captivos trans custodiae Dendermondiensis aulam interiorem et muros aufugisse.

Astynomi fugitivos coepit quaeritare, cum multis rebus aliis tum etiam usi sunt helicopteris. Sex fugitivi iterum sunt arrestati, ceteri adhuc sunt liberi. Christianus Du Four locutor actoris publici localis dixit in actione captivorum violentâ neminem esse vulneratum.

Custodia Dendermondiensis dicitur esse constructionis obsoletae. Ibidem praecipuê viri sunt inclusi. Magistratus nondum explicare sciunt, quomodo captivis is contigerit, ut ianuam cellae effringerent. Item nondum patefactum est, num inter fugitivos sint etiam viri, qui commiserunt scelera graviora.

Hanc relationem d.19. m.Aug. a.2006 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae