Annus
2 0 0 6


Venantia modella futura: quae stupuit in electione sui 14

"FACIES AFRICAE"

Mulierem Namibianam superasse Africae certamen modellare

Ex urbe Windhuk in mundum longinquum: Venantia Otto Namibiana superavit certamen modellare, quod appellatur "Facies Africae". Quo titulo honorifico accepto Venantia sperat se facturam esse cursum honorum internationalem.


Venantia modella futura: quae stupuit in electione sui

Iohannopoli ex urbe – Praeter titulum hunc honorificum haec mulier pulcherrima etiam numerato accepit 10.000 dolaria et contractum laboris triennis pro honorario 150.000 dolariorum apud agenturam modellarem Neo-Eburacensem exanclandi.

Iuvenca formosissima ab arbitris praelata est 6000 (sex milibus) competitricum. Venantia omnino stupuit in electione sui in urbe Austroafricanâ Sun City factâ et in omnibus terris Africanis televisificę monstratâ: "Nomine meo appellato vehementer consternata eram" victrix in „Sowetan" actis diurnis Austroafricanis scribitur dixisse. "Iam eo sôlo, quod decem participibus optimis interfueram, quodammodo mihi visa eram vicisse."

Venantiam esse quidem facie Africanâ, sed eandem etiam admitti posse ad spectacula internationalia: "Eius subrisio est mirabilis, corpus formosissimum."

Diurnarius Sowetanus scribit, iuvenis Namibiana antequam cursum suum honorum incohet, sedem suam in Austroafricam moturam esse. Octobri demum mense iter facturam esse in Civitates Unitas. „Ibidem" Venantiae tutor inquit „pergemus eam instituere".

E Februario mense candidatae, quae electae erant a grege peritorum, in urbibus Botswanâ atque Acroteriopoli (i.e. Kaapstad, Anglicę: Cape Town) exercuerunt ad titulum "Faciei Africae" assequendum. Cum alia tum praecipuę didicerunt se ipsas praesentare in ponticulo cursorio et in processu electionis (casting) se gerere quam optimę.

Hanc relationem d.14.m.Aug. a.2006 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis doműsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae