Redit controversia Persarum de re nucleari
Redit controversia Persarum de re nucleari
Omnium gentium adnitente coetu, ne illa quae de Libano sunt constituta omittantur, USA eiusque socii rursus ambigere possint, quum ad res nucleares dimittendas Iranianis advenerit constituta dies.
Ut demonstravimus, Concilio de Securitate habito, datum erat spatium Iranianis, ut ante kalendas septembres uranium amplificandum abdicarent; sin autem, imperium ab ONU missum contemnentes, produxerint experimenta, quae ad arma fabricanda pertinere viderentur, quasdam poenas dare deberent. Quapropter USA, necnon alii participes Concilii, quaedam privilegia Iranianis se daturos esse pollicentur, si uranium amplificare desinant.
Iraniani vero magistratus quidam negant fore, ut res publica sua conditiones ad prohibendum latas accipiat; praesertim quom illa experimenta modo ad pacem adque ferendam vim nuclearem utilem pertineant. Neque dum responsum ullum ex Teherania missum. Licet autem praevidere, eorum pertinaciam rursus moturam esse contentiones intra Concilium de Securitate habendum; quae contentiones erunt fortasse acriores quam quae modo per constitutionem de Libano excitatae sunt.
Washingtonia protulit sese, sive aliis gentibus per Nationes Unitas coactis sive suis propriis auspiciis, quasdam poenas in Iraniam sanciendas curare. Sed aliquae civitates, sicut Rossia et Sina, quae cum Irania commercantur, renovata colloquia praeferre creduntur. Praeterea USA ipsa, eiusque socii Occidentales, nimis in incipiti versantur per Libanum et Iraquiam, quam ut Iraniam quoque exagitare velint.
Scripsit Carolus Petreius
|