Annus
2 0 0 6


Systema solare aucta est

Systema solare auctum est

A die Martis systema nostrum solare continet duodecim planetas, tres ergo plus quam adhuc continere solebat. Quod non est tamen effectus recentium inventorum astronomicorum, sed mutationis definitionis stellae errantis (i.e. planetae), ab Internationali Unione Astronomica (IAU) in congressu eius Pragae Bohemorum habito modo decretae.

Ante congressum nihil vero certum peritis rerum cosmicarum videbatur: numerus futurus planetarum inter octo et viginti coniectabatur. Maximi momenti erat hic status Plutonis, usque heri nonae et ultimae solem circumeuntis stellae errantis officialiter ab astronomis agnitae. Nam a repertione eius anno 1930 a Clyde Tombaugh Universitatis Arizonianae peracta rixantur astronomi, utrum status stellae errantis an fortasse planetoidis sit ei potius tribuendus. Diametri enim tantum 2274 chiliometrorum est ille minor luna terrestri! Immo acrius de hac re pugnabatur ab anno 1992, cum prope ad orbitam Plutonis reperta sint alia ei similia corpora stellaria (usque nunc inventa sunt circa 800 eorum fragmina, quorum nonnulla creduntur paria aut etiam maiora Plutone esse).

Quaestionem hanc maxime chaoticam status Plutonis eiusque fratrum et sororum tandem congressus Pragensis solvit: abhinc systemati nostro solari adsint octo planetae classici (a Mercurio usque ad Neptunum), tres Plutonides (Pluto ipse, Charon et Xena) necnon planeta-pumilio Ceres.

Praga locuta, causa finita!

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae