His verbis Kirkius respondit Melvino, qui ante duas septimanas, cum ebrius autocineto vectus ab astyphylacibus arrestaretur, in Iudaeos invectus erat verbis contumeliosis. Melvinum pro iisdem verbis dictis se excusaverat. Se non esse antisemitam et cum cetera tum praecipuê conari dialogum facere cum gregibus Iudaeicis, ut solveret problemata sua.
Melvinus, qui a.2004 produxerat cinema illud crucifixionis, c.t. „Passio Christi", de quo alii aliter sentiunt. Kirkius dixit "Melvinum in luto haerere". Se ipsum quidem vituperasse „Passionem Christi" ut cinema antisemiticum, sed semper defendisse Melvinum. Kirkius in libro suo novo nondum edito, qui inscribitur „Let’s Face it", explicat: "Melvinus cooperatus est cum Iudaeis et multos habuit amicos Iudaeos". At Kirkius, qui olim gessit personam Spartaci, concludit nunc Melvinum patefecisse faciem suam veram.
Melvinus Gibson, cum a multis histrionibus Hollywoodianis acerrimê vituperatus sit, a nonnullis collegis est defensus. Patricius Swayze excusavit suum „sodalem bonum". Patricius histrio cinematis „Dirty Dancing" illustris, dixit: "Homines ebrioli scilicet blaterent stupida. Jodie autem Foster, quae unâ cum Melvino particeps erat cinematis „Maverick" faciendi, affirmavit Melvinum laborare ebriositate, sed certê non esse antisemitam.
Hanc relationem d.12. m.Aug. a.2006 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: