Annus
2 0 0 6


12

ESTONIA

Impetûs factos esse in pompam cinaedorum tribadumque

Primo iniecta sunt nonnulla ova, sed deinde facta sunt graviora: Quidam Estones nationalistae decuriam ferê cinaedorum tribadumve pompam participantium fustibus lapidibusque partim graviter laeserunt.


Tumultûs in pompâ cinaedorum facti

Tallino ex urbe Estoniae – Quaedam locutrix organisatorum diurnariis agenturae AFP rettulit viginti ferê viros in cinaedos tribadesque pompam habentes invectos lapides iaculatos eosdemque mulcavisse. Quendam Francogallum in capite graviter vulneratum esse, sex minimum vulneratos curandos fuisse a servatoribus. Antea iam ova iniecta erant in quingentos ferê homines tertiae „Pompae cinaedorum decorae" participes iter per urbis Tallini tribum vetustissimam facientes.

Pompa cinaedorum erat 20 minutis retardata, cum aliquis astynomîs minatus esset bombam displosum iri mediâ in urbe. At nulla est inventa materia displosiva. Locutrix dixit dispensatores itineris cinaedici esse „vehementissimê consternatos modîs agendi absolutê improbabilibus". Pessimum esse, quod viri pompam aggressi primo invecti essent in mulieres. Deinde ab iisdem viris lapides proiectos esse in omnes pompae participes. Locutrix vituperavit, quod adfuissent nimis pauci astyphylaces.

Cum annis 2005 et 2004 (bis millesimo quinto et quarto) Rigâ in urbe Lettoniae fierent tales pompae, in cinaedos frictricesve nulli impetûs facti erant maiores. Haec pompa ab Estonibus cinaedis habetur pro actione splendidissimâ sollemnitatis cinaedicae, quam appellant „Decus Tallinni". E contrario Estones cinaedorum osores a magistratibus flagitaverant, ut pompam vetarent.

In Europâ orientali hominibus homosexualibus iterum iterumque vis affertur. Mense Iulio demum exeunte, cum in quadam ecclesiâ Riganâ fieret manifestatio sensûs communis erga homines homosexuales, quinquaginta ferê participes infestati sunt a manifestatoribus adversis. Magistratûs Lettoniae antea vetuerant quandam cinaedorum pompam. Lettones mense Decembri constitutionem suam ita mutaverunt, ut formaliter vetarent connubia inter coniuges eiusdem sexûs facienda.

In Poloniâ coalitio gubernatorum conservativa, cuius ex mense Maio etiam sunt participes dextra factio Samoobrona populistica et Ligatio Familiarum Polonicarum ultracatholica (LPR), hominibus homosexualibus magnas affert molestias. Bucurestiâ in Dacoromaniae urbe principe mense Iunio ineunte quingentîs ferê cinaedis frictricibusque manifestantibus iniecta sunt ova et inclamata verba increpatoria.

Medio mense Maio consiliarii Europaei condemnaverunt persecutionem cinaedorum tribadumque in Russiâ factam. Usque ad annum 1993 in Russiâ puniti erant concubinatûs homosexuales, ex a.1999 non iam officialiter dicuntur morbo psychico effecti. Mense Maio exeunte Volcerus Beck Germanus politicus Prasinus Moscuâ in urbe Russiae principe manifestationis cinaedorum particeps infestatus atque violatus est.

Hanc relationem d.12.m.Aug. a.2006 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae