GERUSALEMME -
De iuvene Italico atrociter Hierosolymis occiso
Dum iuxta moenia Urbis Veteris Hierosolymarum cum quattuor
mulieribus ambulat, Jovis die Angelus Frammartino (quem in
imagine aspicis), iuvenis Italicus quattuor et viginti annos
natus qui haud longe ab Roma vitam egerat, ab ignoto viro cultro
ter vulneratus in terram cecidit statimque mortem obiit. Qui ibi
voluntarius cum societate Italica operariis tutandis addicta CGIL
ante dies decem pervenerat, ut ferias cum pueris Palaestinis
ludens ageret. Custodes publici Israëliani sicarium pro certo
habent Palaestinum fuisse, qui facinus terrorismi gratia
perpetravisset. Sed Laurentius Caddeo, qui voluntariis Italicis
illis praeerat, putat Angelum hoc vitam amisisse, quod
interfector eum cum puellis cerevisiam paulo ante bibentem
observavisset et persecutus esset, nam intra moenia potiones
alcoholicas vendere non licet.
Et praesidens rei publicae Italicae et minister primarius se
maximo dolore affectos esse proclamaverunt: posterior scripsit
Angeli mortem sibi summo dolori esse, se cum parentibus
propinquis sodalibus condolescere, qui eiusdem magnanimitatis et
proximi amoris participes sunt, neque iuvenis obliturum esse. Nam
tantum puerorum amoris causa Angelus iter facere voluerat.
Postrema verba ultimi eius epistolii electronici haec fuerunt:
"Rursus amare discere oportet, ad amorem cotidie
reverti." Proxima septimana corpus infelicis in patriam
advehetur.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|