Annus
2 0 0 6


Ciconias indutias in Libano introducturas?

Ciconias indutias in Libano introducturas?

Fieri potest, ut exercitus Israhelianus suos ictus ex aere contra bellatores manus Hizbollah in Libano latentes at tempus saltem interrumpere mox cogatur, non ob deletionem plenam infrastructurae terroristarum (quae deletio, ut ipsi generales Israheliani nunc admittunt, vix perfici potest), nec ob pressionem diplomaticam regiminum multarum civitatum mundi, sed... ob exspectatam migrationem autumnalem ciconiarum, quae post nidificationem et educationem parvulorum in Europa nunc petiturae sunt Africae partes meridionalem centralemque, ut hiemem frigidissimam caeli borealis evitent - nuntiant acta diurna Israheliana "Maariv".

Nuntius, qui classicus 'anser diurnarius' primo aspectu esse videatur, minime tamen iocosus est! Ciconiarum - quae aves, aliter quam multa alia volantium genera, trans mare volare nesciunt - bis annuatim (prima vera et, reduentes, sera aestate) circa 500 miliones (sic!) Israheliam transcurrunt. Hanc e.g. ob causam, praeter timorem ictuum terroristarum, fere omnes aeronaves vectoriae noctis tantum tempore Israheliam petunt aut relinquunt. Nihilominus, omnibus curis adhibitis, in regione Proximi Orientis circa ducenti collisiones aeronavium cum alitibus ponderis usque ad viginti chiliogrammata unoquoque anno eveniunt - maxima pars harum ad calamitatem licet non ducant, timendae tamen necnon, si fieri potest, evitandae certe sunt.

Etiam tempore pacis exercitus Israheliense ante migrationes ciconiarum, ab ornithologis valde adiutus, caute exactum tempus viasque migrandi praevidere studet, ne volatus exercitativi navium militarium periculosissimis in diebus peragantur. Nunc autem, tempore belli, activitas aeria Israhelianorum sescenties tantum maior esse putatur. Rebus ita stantibus, ne innecessarie aeronaves gubernatoresque eorum ammitant, fieri potest, ut volatus suorum ad tempus duces exercitus revocare debuerint.

Scripsit Krakauer



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae