Columbia, ante secundam unius praesidentis possessionem, crebris terroris impetibus quassata
Columbia, ante secundam unius praesidentis possessionem, crebris terroris impetibus quassata
Saepe tristia facta de Columbia nuntiantur, hodierna vero fama tristiora retulit: esse tam malivolos quosdam, ut, instantem caeremoniam turbare conantes, carrucas vel carros ad dissiliendum praeparatos inter vigilias publicas ponere audeant! Nam post ea superiorum dierum maleficia, quorum tempestas militibus custodibusque gravissime incidit, hesternum maleficium lugubre computatu fuit. Cali, afflicta in urbe, inquisitorum peritissimi sequuntur vestigia eorum, qui carrucam mercatoriam statuerent contra stationem vigiliarum in vico "El Vallado" sitam, ubi sex VI homines morti, XVIII gravibus obiere plagis. Praeterea ab imperatore, eodemque custodiarum omnium praefecto, Jorge Daniel Castro, CC miliens millia nummorum offeruntur in premium ei cuius indicio nocentes capiantur. Secundum nuntios, fuisse videntur rebelles missi a Farc, -armata scilicet secta-, qui id sceleris patraverint; homo autem, qui carrucam ductabat, utpote simplex baiulus deceptus ab istis, ac nescius quid veheret, dissiliente onere periisse fertur. Eodem igne correptus, custos quidam adstantibus vigilibus extinguendus fuit. Interim Pastopolis –meridionalis urbis- alterum vehiculum terroris auctoritates detinent; aliaque vehicula, numero III, composito ignifero, quod vocatur "Anfo", onusta deprehenduntur. Quapropter omnes, qui ad custodiam sunt in civitate, acerrime urgentur, ut ad propugnandum aestum violentiae sint parati. Triginta millia hominum custodient -terra caeloque- civitatis caput; cuius rei exemplum in memoria nostra novum est. Summa cum cura tuebuntur personis principum, qui ex toto orbe in Palatium "de Nariño", ad secundam praesidentis Uribe possessionem, VII augusti celebrandam, venturi nuntiantur. In reliqua civitate consilia suprema confirmandi ordinis publici gratia sumuntur. - Aug. V, MMVI.
Scripsit Carolus Petreius Bogotensis
|