Annus
2 0 0 6


Irania nucleari rationi insistet adversante ONU

Irania nucleari rationi insistet adversante ONU

Legatus Iranianus, nomine Manuchehr Mohammadi, qui pro cancellario est in itinere Americae Latinae, coram diurnariis a "Telesur" missis, Persica lingua loquens, -ita tamen, ut in Hispanum simul traducatur sermo-, negat fore ut principes nationis suae ab re nucleari desistant, vel ultimo illius instituti consulto obtemperent, quum existiment rem publicam islamicam prementibus adversariis nullo labore resistere posse.Nam per Concilium Securitarium lunae die celebratum principes Iraniae ab ONU iussi sunt, ut ante trigessimum diem totam uranii locupletandi rationem relinquant. Ad ea praeses Iranius respondit: "populum suum consilium captum habere, bene callere industriam nuclearem -haud bellicam-, totoque ambitu vis nuclearis sine iniuria frui posse". Addit autem Manuchehr Mohammadi: "praeter obiectata sibi crimina, Iranianos arma non athomica fabricari: haec enim minus efficacia videri ipsis, quibus alia et multo magis efficacia arma sint reperta: ea fides atque virtus, per quas, cum imperio adrogante bellum gerentes, saepenumero semet immolaverint; siquidem imponantur poenae qualescumque Iranianis, effectum punitionis Americanos imprimis esse passuros; nam quotienscumque Irania in discrimine sit posita, pretium petrolei ad nubes augeri; iis autem, qui Iraniam invadere voelint, ipsam fore quasi paludem, asperiorem vero quam Afganistaniam vel Iraquiam, unde invasorum copiae non sint evasurae". Alia talia de praesente Americanorum in Orientem Medium interventu locutus, Mohammadi ex Venetiola in Cubam, inde in Piruviam Boliviamque iter parat, et in Columbiam, ad secundum praesidentis Uribe sacramentum celebrandum, venturus nuntiatur. Aug. IV 2006.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae