Annus
2 0 0 6


Finis obessitatis?

Finis obesitatis?

Vaccinum contra obesitatem inventum esse a studiosis Californiensibus nuntiant acta scientifica maximi in America momenti The Proceedings of the National Academy of Science. Serum modo inventum effectus mirabiles efficerre posse in muribus - spes remanet id quoque inter homines miracula facturum.

Obesitas seu pondus nimis magnum corporis difficultas est, qua hodie in toto orbe terrarum circa miliardum hominum laborare putantur. Praeter effectus psychicos sicut e.gr. depressio animi, obesitas invocat morbos horribiles corporales, ut sunt defectus circuitus sanguinis, diabetes, cancri, arthritismus. Plerique habitatores terrarum occidentalium nimis autem pigri sunt, ut contra obesitatem pugnent sola ratione naturali: corpus quam plurimum exercentes. Hanc ob rem institutum scientificum TSRI a philanthropa Ellen Browning Scripps in oppido Californiensi La Jolla anno 1924 conditum iam diu quaerebat alios modos obesitatem pugnandi. Vaccinum novum ab iis modo nuntiatum percutiat grelinam - hormon anno 1999 demum inventum, quod inter alia officia etiam hoc nobis affert, combustionem pinguedinis in cellis retardans, quod maximi momenti tempore famis esset, hominibus tamen satis vel plus quam satis cibi sibi comparare scientibus causa detrimenti certe est.

Serum instituti TSRI vi antibioticorum cohibere conetur expansionem grelinae in corpore muris (et in spe: hominis). Re recte peracta sit cellis nostris facilius nimietate energiae se privare. Primi effectus monstrant mures vaccino hoc imbutos quater minus quam alii pondus suum aucturos.

Scripsit Kazimierz Maria Fiszfingier



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae