ONU ab Iranianis accusatur defficientium et in Libano et in Irania actionum
ONU ab Iranianis accusatur defficientium et in Libano et in Irania actionum
ONU arguitur a Teheran, quod et in conflictu Libani sedando et ad uranium Iraniae tractandum deffecerit. Nam secundum postremas emissiones radiophonicas: "Consilium Securitarium, quod modo se praebuit imparatum ad motum Libani sedandum, de industria Iraniana nucleari hac septimana sententiam feret. Quodsi iterum se imparem praebuerit, prorsus bis intra unum mensem deffecisse videbitur, minusque dignum fide fiet. Est enim Heresis legatorum agitare consultum ultimum adversus Iraniam, quasi putantes se suam tacturos esse metam, quum illicitam causam USAe, Galliae, Britanniae Germaniaeque suscipiant. At res publica Iraniana sententias iniustas cuiuscumque generis contemnet, et parvipendet Nationum Unitarum sermonem, si proposuerint ut Irania ipsa eligat quid sibi velit inter cessationem experimentorum suorum et poenas nationum. Qui sermo et quae sententia non procedet, neque pollebit in Consilio vetante Sina". - Sic societas Radiophonica Nationalis Iranianorum saepe vocem effert, ut de Rei publicae voluntate nuntios fortasse intestabiles diffundat.
Scripsit Carolus Petreius Bogotensis
|