Annus
2 0 0 6


QANA

QANA, oppidum Libanense, 54 homines sub igne Israeliano mortuos deplorat

Classis aeriae Israelianae naves aliquot, caelum Libani repente adgressae, saevo impetu in Qanam facto, homines inermos interficiunt numero 54, quorum 37 pueros fuisse constat. Hi omnes, latentes in insula, et inferioribus aedificii partibus dormientes, quassatae mollis ruina opprimuntur. Desperantium familiarium vicinorumque manibus cadavera eorum inter quisquillia quaeruntur. Igitur nationis illius principes monent Condolezzam Rice, quod adventus eius in Beirut non sit gratus. Ea enim (ministra ab statu USAe) iam iam Libanum visura et cum principibus colloquia de pace habitura erat. Haec autem incursio Israelianorum non solum perniciossima est adversus Hezbolam, sed indignatione erga Americanos facit nutare cunctas Arabum gentes. Apud Beirut, et circa domum legati USAe, titulis collatis magnus fit contestantis populi clamor: "Moriatur Israel, moriatur America"; alii, in aedes legati ingressi, frangere fenestras, aut praedas agere incipiunt. Primarius minister Libanensium, Fuad Siniora, qui saepe adversatus est Hezbolae, eiusdemque duci, Sayed Hasan Nasralá, et sequacibus, eis agit gratias, quod iuribus et libertati Libani se immolent. Hi autem acerrimam promittunt vindictam. Dum ictus missilium et nova detrimenta bellantium fugientiumque nuntiantur.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae