Berolini cinaedos pompam egisse
Berolini
cinaedos pompam egisse
Temperaturis 30 fere graduum d.22. m.Iul.
a.2008 aliquot centum milia cinaedorum tribadumque celebraverunt
Diem Christophori Vialem. Verbis promulgatis, quae sunt Varietas
et ius et libertas participes pompae, qui partim erant
vestibus versicoloribus induti, per urbem pervagati sunt.
Berolino ex urbe Die Christophori Viali
Berolinensi, quo fit pompa cinaedorum tribadumque more tradita,
hoc quoque anno allecti sunt complura centum milia visitatorum.
Hoc enuntiaverunt pompae dispositores numero primum aestimato.
Astynomi autem noluerunt aestimare numerum visitatorum.
Carrucis ornatis, modis musicis bombizantibus,
turturillis more insolitissimo vestitis comitantibus ex horis
meridianis caravana diversicolor ab Aggere Electoris iter fecit
ad Columnam Victorialem. Ibi vespere fiet declaratio finalis, in
qua oratio habebitur a Nicolao Wowereit Berolini burgimagistro
(qui est partis sociali-democraticae). Idem burgimagister in
curru partis sociali-democraticae stans pompae particeps
commendavit hominibus, ut patientius tolerarent cinaedos. Necnon
manifestationis particeps fuit eiusdem competitor partis
christiano-democraticae, cui nomen est Friedbertus Pflüger.
Volcerus Beck,
Prasinorum dispensator, qui praemio honestatus est fortitudinis
civilis illius pompae Berolinensis, postulavit, ut tribadibus
cinaedisque in Germaniâ concedantur aequa iura ac ceteris
hominibus. Quod consortibus homosexualibus essent quidem omnia
officia coniugalia, sed iidem iure vectigalium et officialium
curatione pergerent discriminari, esse scandalon. Rigâ in urbe
Lettoniae principe idem Volcerus postulavit, ut gubernatores
Germaniae foederales magis conferrent ad iura humana tribadum
cinaedorumque tutanda.
Die Christophori
Viali (CSD) cinaedi tribadesque quotannis commonefaciunt, quod
m.Iun. a.1969 Novi Eboraci astynomi fecerunt impetûs violentos
in scaenam (qualis dicitur) cinaedorum. Dispensatores dicunt
eandem pompam Berolinensem esse unam ex manifestationibus
cinaedo-tribadicis Europae maximis. Die Saturni hanc pompam
custodiverunt ducenti quinquaginta astyphylaces.
Hanc relationem d.
22. m.Iul. a.2006 in periodico Der Spiegel inventam e
Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor
Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO
LATINUS: http://www.leolatinus.com/
Scripsit Nicolaus Gross
|