Pactum coalitionis
Principes democratarum socialium (SPD)
et christianorum (CDU/CSU) in Germania inter se convenisse
Democratae sociales et christiani die Veneris
septimanae proximae colloquia, quae erant de pacto coalitionis
faciendo ad finem perduxerunt.
Etsi
perturbationes nuper ortae sunt, cum duabus ante septimanis
Franciscus Müntefering se a munere praesidis democratarum
socialium abdicavisset et paulo post Edmundus Stoiber quoque
munus administri foederalis rerum oeconomicarum renuntiavisset,
opus, quod theodisce Gemeinsam für Deutschland - mit Mut und
Gerechtigkeit, Latine fere Una fortiter ac iuste Germaniae [sc.
laboremus] inscribitur, sine mora perfectum est. Nam Francisco
Müntefering succedet Matthias Platzeck, Stoibero Michaelis Glos.
Cum autem Müntefering nihilominus etiamnunc munus vice-cancellarii
et administri laboris accepturus esset, Stoiber valde reprehensus
et cunctator appellatus est, quamquam illum Fabium Maximum
cunctando rem restituisse accepimus.
Quod ad ipsum pactum attinet, Angela Merkel
praeses partium democratarum christianorum et cancellaria
designata die Saturni in conventu diurnariis edocendis dixit se
sibi conscium esse tale pactum nonnulla ab hominibus exigere. Sed
id fieri non posse, ut iam ad annum 2006 aes alienum denuo
contrahendum ad id, quod leges postulent, diminuerent. Quod ut
usque ad annum 2007 restituendo, renovando, augendo contingeret,
sibi proposuisse.
Tamen Matthias Platzeck administrorum princeps
Brandenburgensis et partium democratarum socialium praeses
designatus illud foedus non ex amore, sed utilitate natum esse
praedicavit.
Reliquum est, ut conventus utriusque factionis
die Lunae pactum probet.
Scripsit Stefan Weise Halensis
Scripsit Stephanus Weise Halensis
|