Toto in orbe saeviente aestu, 50 iam in Europa hominum mortes factae sunt
Toto in orbe saeviente aestu, 50 iam in Europa hominum mortes factae sunt
Toto in orbe saeviente aestu, 50 iam in Europa hominum mortes factae sunt 40 homines in Gallia, afflictissima quidem terra, 30 in USA mortui numerantur. Nam tribus abhinc septimanis thermometrum non desinit saevire in praecipuis Europae urbibus. Lutetiae, Matritium, Romae, Alae Flavianae, Augustae Trinobantum, Berolini Varsoviaeque, mercurius indicabat heri temperamentum medium in 35 gradus (Cº), quae indicatio proximis diebus ad 40 gradus subire possit. Ob eam causam crebrescunt actiones auctoritatum, ut praeveniant tali calamitati, qualis per caniculam anni 2003 30.000 hominum oppresit.
In Gallia, signum periculi datur: medicinae et studiosi et iubilantes evocantur; hoc fit, ne auxiliaribus desit copia succurrendi populo, qui nocente calore laborare videatur. Quamvis calor iste ferendus non est, cuius modus matutinis horis 36 gradus attingit, nocturnis vero 23, tamen, pro tempore, Ministerium Salutis Gallorum nondum decrevit "Consilium album", quo decreto et medici et infirmariae deberent propediem a vacationibus recedere, ut suis muneribus coram populo fungantur. Huic "furno" sive "inferno" additur operistitium quod agunt cheirurgi aliique homines medicinae periti.
Reliquis in Europae partibus haud aliter est. In Hispania siccantur aquarum copiae, novem hominibus calore victis. Usque Germanus Albis defficiente flumine navigari recusaturus videtur. Neque Britannia minores timet sufferre calores. Romae et in Italia signum periculi ultimum datur.
Scripsit Carolus Petreius
|