Annus
2 0 0 6


ONU postulat 150 milliones in subsidium gentis Libanesianae

ONU postulat 150 milliones in subsidium gentis Libanesianae

BEIRUT – Tanta hominum multitudo suis domibus proficisci ex Libano cogitur, ut generalis ONU subservus a manu Rerum Humanarum Curandarum, Jan Egeland, -in imagine apparens-, iam postulet subsidium constans 150 millionibus thalerorum (vel 119 millionibus euronum) pro 800.000 civibus Libanesiis crebro militum israelianorum impetu perterritis. USA autem 30 milliones Libano se esse daturos pollicentur; copias suas propere distribuenda auxilia curaturas. At Egeland eos 150 milliones, quos postulet, fore ad necesitates civium in tres menses sufficientes demonstrat; qua summa includantur 23,8 milliones thalerorum desiderati a Fundo Nationum Unitarum ad Infantiam (UNICEF), ad infantes scilicet Libanesios qui in Syria et Libano versentur. Isdemque denuntiat “quo diutius gerantur hostilia, eo magis exitiosum ad populum civesque Libanesios fore locum”. Visit quoque scholam Jalek Jumblatt, ubi colloquitur quibusdam eorum 370 profugentium ex urbe Sarifae, quae modo petita est pyrobolis ab exercitu Israeliano missis, seseque praebet commotum testimoniis praesentium auditis. “Error est, ait, si quis petat pyrobolis urbes et vias, scholas et pontes, ceteraque ad vitam civium necessaria deleat. Hoc etsi affirmandum est quoque de caterva Islamista Hezbola, quam rogo statim deponere arma, neve contendere pyrobolis in vicos Israelianos mittendis, tamen ab omnibus audiri debet. Nam petere populum civilem in bello contra ius gentium est”.

Scripsit Carolus Petreius



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae