Infirmarias medicamque ex urbe New Orleans homicidii tempore „Katrinae“ facti accusatas esse
Infirmarias medicamque Novae Aureliae homicidii tempore „Katrinae" facti accusatas esse
Summum iudicium Louisianae suspicari eas iniectionibus necavisse aegrotos, quos desperarent ex urbe inundata servari posse
Primis diebus post „Katrinam" tempestatem in Valetudinario Memoriali (Memorial hospital Center) in urbe Nova Aurelia (New Orleans) sito 45 aegroti mortui sunt, cum vi electrica deficiente neque instrumenta ad aegrotos curandos necessaria neque climatizatra, quae aestum diminuerent, operarentur. Naviculae, quae aegrotos ex urbe veherent, non nisi perpaucae aderant. Fieri autem posse videtur, ut non omnes eorum, qui illis diebus vita decesserunt, ob inundationem mortui sint. Die Martis summum iudicium Louisianae provinciae medicam Annam Pou duasque infirmarias Valetudinarii Memorialis accusavit quarto die post tempestatem (i.e. Kalendis Septembribus anni superioris) quattuor vel pluribus hominibus graviter aegrotantibus, qui in statione „curae intensivae" iacebant, mixturam letiferam morphii aliorumque medicaminum in venas iniecisse.
Testes narraverunt regimen valetudinarii iussisse „neminem vivum relinqui", deinde Annam Pou iniectiones praeparavisse et decrevisse, qui aegrotorum non ex urbe evehi possent. Uni eorum, viro 61 annorum adhuc sensuum compoti, dicebatur iniectio dolorem lenitura esse. Iudices suspicantur eum virum, 170 chiliogammata gravem, non periculoso morbo laboravisse, sed crassitatis causa necatum esse: Ut enim anabathris (sive ascensoriis) non iam operantibus e valetudinario eveheretur, necesse erat eum ex septimo tabulato per scalas angustas portare.
Summum iudicium iam nonnullos menses in compluria valetudinaria et gerontocomia urbis Novae Aurelianae investigat. Anno priore regimen valetudinarii cuiusdam in ius vocatum est, quia 34 aegroti aquis submersi erant. Medici enim et infirmarii fugerant, aegrotos, qui non ambulare poterant, derelinquentes.
Scripsit Caecilia Koch
|