Annus
2 0 0 6


Dutch will allow paedophile groupA Dutch court has turned down a request to ban a political party with a paedophile agenda.

De factione paederastarum

Tribunal supremum Bataviae factioni paederastarum, id est virorum puerorum et adulescentum amantium, suffragiis mense Novembri habendis interesse licere pronuntiavit: iudex Hofhuis deliberavit PNVD "Factioni fraterni amoris, libertatis et diversitatis" ius idem atque ceteris partibus agnoscendum esse: quae mense Maio praeterito creata, censet adultis etiam cum adulescentibus XII annorum natis volentibus facultatem futuendi dandam esse, pornographiam vero puerilem necnon hominum cum animalibus fututiones legibus temperandas esse. Iudex dixit "libertatem partis politicae constituendi fundamentum esse democratiae, civibus autem suffragia ferentibus quid sentiant exprimendum esse."

Factio PNVD tribus tantum fautoribus factam esse constat, qui omnia interdicta intoleramtia delenda esse proclamant: de paederastia palam disputandum esse, cuius occultatio curiositatem tantum puerorum excitaverit, neque ignominia notandos paederastas esse, etiam post scelera Belgici Marci Dutroux. Praeter hoc postulat factio nova, ut omnibus XII annos natis facultas suffragia ferendi concedatur atque pharmaca omnia et levia et gravia libere venire. Si ergo canditatos invenerint ac XXX subscriptiones sibi comparaverint, haec pars senatui eligendo concurret.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae