Annus
2 0 0 6


DE IORDANIA CRUORE POLLUTA

DE IORDANIA CRUORE POLLUTA

"Grex optimorum leonum nonnullas speluncas aggressus est: multa loca recognita sunt, denique aliquot deverticula delecta sunt, quae tyrannus Iordanorum in impiorum et Iudaeorum et Christianorum cohortem convertit. Scito tyrannus Philadelphiae (Amman) tutelam Iudaeorum signum propositum factum esse Islamicis armatis et peiora exspectet!"
Haec saeva verba enuntiata sunt a grege tromocratarum Al Qaeda, qui Mercurii die vesperi homicidas sui interfectores in tria deverticula capitis Iordaniae Philadelphiae (Amman) misit: LVII vitam amiserunt, CX circiter vulnerati fuerunt. Tres viri et una mulier Iraquici stragem perpetrasse reputantur, dux vero gregis Iraquici Iordanus Abu Musab al - Zarqawi esse constat, cui in vinculis coniecto, quod contra regem coniuraverat, ipse rex Abdullah lege oblivionis ante sex annos libertatem restituit.
Post caedes magno concursu populus fora et vias urbium et oppidorum Iordaniae implevit, a terroristarum feritate abhorrens et fidem regi Abdullah patefaciens, qui a praeside Ordinis Nationum Unitarum Kofi Annan visitatus est.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae