UN votes for N Corean sanctions
De Corea septemtrionali punita
Consilium securitatis ONUs nullo opponente deliberavit Coream
septemtrionalem propter recentes missilium deiectus puniendam
esse: mercem nullam ad missilia construenda aptam civitati illi
veneundam esse, cui experimenta ad missilia abicienda
intermittenda sint. Quod consilium captum est postquam missilia
septem a Corea in oceanum abiecta sunt, quorum unum Alaskae
percutiendae idoneum putetur. Moderatores Coreani (quorum summum
Kim Jong-il in imagine aspicis) se omnino iussum reiecturos esse
dixerunt.
Scriptum a legato Japonico iam diu confectum erat: unde
potestas vi utendi iuxta caput septimum ONUs chartae erasa est,
ne legatus Sinensis probationi intercedendi ius opponeret. Coreae
septemtrionali suadet Concilium securitatis, ne quid ad res
graviores efficiendas agat. Minister vicarius Japonicus Chintaro
Ito dixit maxima cum celeritate ac fortitudine Consilium
securitatis facinori damnabili Coreanae rei publicae respondisse,
legatus autem USAe Johannes Bolton confirmavit nuntium minime
ambiguum concorditer missum esse: iterum de re Concilium
securitatis disputaturum esse, nisi deliberationi rectores
Coreani obtemperaverint.
Etiam in Oriente remoto fieri possit, ut USAe rectores bellum
suscipere constituant.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|