Verisimile est eundem iuvenem matrem 57 et patrem 64 annos natum nocte inter dies solis et lunae versus h.am 3.20 dormientes sclopetando necavisse. Horâ post e proximo 4 minimum telis perfodit aviam suam 92 annos natam. Quae anus vixerat in gerontocomio.
Cives oppidi Erbach, quod habet tredecim fere milia inhabitantium, horrore perfusi sunt. Vicina quaedam parentium necatorum dixit illam familiam vitam egisse quietam neque umquam fuisse notabiliorem. Num frater homicidae etiam periclitetur, astynomi investigationis causâ nunc non vult dicere.
Parentibus necatis vicenarius in institutum universitatis chemicum invasit, ubi brevi ante studuerat chemiae pernoscendae idemque studium abruptê finiverat. Ibidem telo minatus collaboratricem coegit, ut sibi daret 20 vel 50 gramma hydrocyani (quod est HCN, venenum valdê efficax). Astynomi helicopteris et lynceis (i.e. sclopetatoribus acri visu praeditis) usi loca universitaria circumcluserunt.
Indagatores declaraverunt homicidam usque nunc non fuisse notabilem, sed propter problemata psychica ipsum curavisse, ut tractaretur. Studiis academicis abruptê finitis eundem opere vacasse. Apparet eundem horis subsicivis arma coluisse. In eius conclavi in domo parentium sito astyphylaces invenerunt partes armorum et catalogos ad arma spectantes. At eidem nequaquam fuisse chartam arma possidendi aut diploma armarium.
De causâ homicidiorum adhuc nihil enuntiatum est. Verisimile est negotia universitatis etiam die Martis non factum iri more solito. Astynomi dixerunt se non destituros esse a locis perquirendis, usque dum homicida vivus deprehenderetur aut inveniretur mortuus.
Hanc relationem d.10 m.Iul. in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/