Annus
2 0 0 6


Ars maleficandi lege confirmatur

Ars maleficendi lege confirmatur

Post 107 annos prohibitionis in Zimbabwe (pristina Rhodesia) denuo maleficere licet, parlamentum abolevit enim legem contra magos, a colonis Britannis anno 1899 illatam.

Nova lex non tantum confirmat magiam vero exstare, sed etiam licentiam dat in foro accusare magum, si ille alicui maleficendo detrimentum tulerit. Ut nuntiat sedes diurnaria Bohemica iHNed, cives Zimbabwenses saepissime utuntur officiis magorum sive samanarum, ut e.g. hoc modo morbo aliquo corpus melius curent necnon uxorem sive maritum sibi eligant. Mos est etiam manibus pedifollistarum ante certamen precibus apud magum mandatis aemulatorem detestari.

Magia tamen Africana etiam crudelem faciem habet - interdum a biocolytis mutilata corpora hominum inveniuntur detractis quibusdam organis ad artem maleficendi necessariis. Nova lex non facile erit exercenda - fatetur Custom Kacambwa, iudex in urbe capitali terrae, Harare, causas agens.

In vicina Angola, in orphanotropheo Luandensi diurnarii stationis televisificae Britannorum BBC plus quam centum pueros reppererunt a parentibus relictis ob solam suspicationem eos, aliquo malefico pro hac re precato, a spectris possessos esse.

Scripsit Nanompouphos



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae