Annus
2 0 0 6


Libertas,

Libertas, aequalitas... patriotismus

Moderatores societatum commecialium Francogalliae in communa ad publicum epistula reclamaverunt de 'patriotismo oeconomico' magistratuum, affirmantes hoc phaenomenon ad rhetoricam populistarum pertinens nullos effectus bonos in oeconomia creare posse at valde imagini terrae nocere in arena internationali.

"Patriotismus est verbum maximi momenti - dixit diurnariis unus auctorum epistulae, moderator societatis assecuratoriae AXA Henri de Castries. - Utendo tamen eo improprie, sicut scilicet tectum pro protectionismo, fit hoc verbum error maximus".

Epistula, licet nullum politicum de nomine appellat, imprimis petit ministrum primarium Francogalliae Dominicum de Villepin (in photographemate) regimenque eius, qui verbo 'patriotismo oeconomico' uti nuper solebant, cum contra spiritum liberae oeconomiae prohibere conati sunt emptionem societatis Gaz de France ab emptore Italico Enez, potius faventes minus lucrativam sollutionem Gaz de France cum alia societate utilitaria Gallica, Suez, copulari. Iisdem verbis de 'patriotismo oeconomico' respondit regimen ad rumores recentes societatem Americanam PepsiCo mox fabricatorem Gallicum lactis iogurthini Danone empturam.

Scripsit Phillipus Arctoctenos



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae