Slovaquia in manibus populistarum
Slovaquia in manibus populistarum
Die Martis Bratislaviae adiuratus est novum regimen Slovaquiae
foederis duorum factionum populistarum et unius nationalistarum.
Maximam vim in novo regimine factio Smer
(Directio) tenebit, iuvene duce Robert Fico (in
photographemate), quae factio victor evasit suffragiis
parlamentariis ante duas septimanas habitis. Fico ad co-regendum
invitavit factionem LS-HZDS pristini ministrii primarii,
populistae Vladimir Meciar necnon Factionem Nationalisticam
Slovaquiae moderatoris Jan Slota, qui homo multoties accusationes
et minas horribiles contra minoritatem Hungaricam pronuntiare
solebat. Hi duo viri annis 1984-98 terram iam regentes ad
isolationem diplomaticam Slovaquiam pervenerunt. Sciens eos a
regiminis terrarum occidentalium vix amandos esse, Fico
condicionem posuerat eos ipsos regimen non intraturos. Quam
condicionem ambo accepti sunt.
Rerum Slovacarum periti credunt regimen Fico, quamquam
populisticum, statum oeconomiae liberae non valde mutaturum -
reformationibus enim a pristino ministro primario Mikulas
Dzurinda introductis oeconomia terrae maximo gradu nunc crescit.
Scripsit Nanompouphos
|