Vinum carum calamitatem oeconomicam evocare?
Vinum carum calamitatem oeconomicam evocare?
Ter nisi etiam quater aucta sint ultimo anno pretia vinorum
luxuriosorum Francogalliae secundum oenologum emptoremque vinorum
peritissimum Michaelem Moulene.
Culpandi huius rei sint calores
inopinati anni 2005 necnon limitatio areae productionis a multis
vineis sive castellis (chateaux) adhibita. Rebus ita
stantibus lagoena ultimi anni Chateau Ausone subregionis
Burdigalensis Saint-Emillion in mercatura magna pretio 500
euronum praebeatur - in tabernis autem eadem lagoena 800 et plus
euronibus mox tradi posse timetur. Haud multo vilius se venum
praebeant alia genera luxuriosissima - unum annum nata Chateaux
Margaux et Chateau Latour (ambo e regione Bordeaux)
350 per lagoenam euronibus in mercatura magna iam apparent. Multi
tamen horum vinorum emptores divitissimi saepeque ergo iam
vetustissimi non poterunt ea biberre, nam decem saltem annos
maturescere talia vina debent.
Adest quoque timor, ne denuo maximum incrementum pretii
vinorum luxuriosorum calamitatem oeconomicam mundanam antecedat,
sicut iam videbatur annis 1928, 1967 necnon 1970. Iunctio inter
res ambas oeconomice bene explanari adhuc non potest,
negotiatores tamen in foris mundanis vitam degentes non semper
ratione pura ducuntur, fides ergo pretia vinorum calamitatem
praenuntiare solere, negotiatoribus ob hanc rem sollicitantibus,
veram calamitatem evocare potest!
Scripsit Mamahuhu P.
|