De impetu in Gazam
De impetu in Gazam
Sedes ministri primarii Palaestini Ismail Haniyeh, qui illo
tempore aberat, noctu igneo missili percussa est, de caelo a
militibus Israelianis deiecto; non aliter superiore die diruta
erant aedificia ministri rebus internis addicti. Minister
primarius ipse ex ONU et Foedere Arabico vehementer postulavit,
ut finis impetui Israelianorum imponatur, quo signa populi
Palaestini icta essent. Rectores Israeliani aiunt illuc incursus
in regionem Gazae a se iussos contendere, ut libertas militi
concivi suo Ghilad Shalit restituatur, ante septimanam ab ignotis
Palaestinis erepto, cuius usque ad liberationem nulla intermissio
roboris exspectanda sit. Hamas, factio quae legitime Auctoritatem
Palaestinorum regit, eius ministri omniaque instituta Hamas
connexae destinata missilium Israelianorum facta sunt, quod
militis raptus socii omnes Hamas asseclae habeantur.
Impetu tamen perfecto per radiophoniam nuntiatum est
libertatem octo ministris Palaestinis, viginti senatoribus et
nonnullis factionis legatis ultimis diebus ab exercitu
comprehensis restitui posse, postquam domum miles redierit.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|