Annus
2 0 0 6


De secretis Veneris (

De Veneris secretis investigandis

Die Mercurii Europaeorum primum instrumentum siderale exploratorium a portu Baiconur in Cazastania sito ad planetam Venerem feliciter profectum est. Sed iam multo ante Europaei studium ad Venerem contulerunt. Ita factum est, ut etiam apud Ciceronem principem illum umquam Latine scribentium scripta videmus haec ~ Infima est quinque errantium terraeque proxuma stella Veneris, quae Fwsforos Graece, Lucifer Latine dicitur, cum antegreditur solem, cum solem subsequitur autem, Esperoz. Ea cursum anno conficit et latitudinem lustrans signiferi orbis et longitudinem, quod idem faciunt stellae superiores, neque umquam ab sole duorum signorum intervallo longius discedit tum antecedens, tum subsequens. (Cic. nat. de. 2,53)

Nunc autem Europaei instrumentum exploratorium miserunt, quod compositionem aeris, qui est Veneri proximus, exploraret. Etsi enim nomine planeta aptissima est ad animos virorum doctorum alliciendos, re et veritate minime venusta est. Aer concretus atque crassus, qui ex nonagenis senis centesimis partibus (96%) dioxidi carbonii (CO2) et ternis (3%) nitrogenii (N2) constat, 480 gradus Celsianos calet, 93 bar est pressio atmosphaerica. Quibus rebus vivi ibi nullo modo potest. Quin etiam vehicula exploratoria, quae Russi miserant, non diutius quam horas duas naturam loci sustinere potuerunt. Nuper Americanorum instrumentum exploratorium, quod Magellan appellabatur, novas res revelavit. Venus Express autem, quod est nomen vulgare instrumenti exploratorii, mense Aprili anni proximi ad Venerem appulsurum iri exspectatur.

Scripsit Stephanus Weise Halensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae