Annus
2 0 0 6


De cruentis Kalendis Iuliis

De cruentis Kalendis Iuliis

Bagdati sicut in ceteris Arabicis urbibus nundinae cotidie habentur, ubi populus cibaria et cetera ad vitam necessaria sibi comparare solitus est. Turpissimum ergo cuilubet videtur ibi innocentes catervatim interficere.

Quod in nundinis vici Bagdatensis Sadr City appellati Kalendis Iuliis accidit: immanis autoraedae diruptio unum ex frequentibus foris vehementissime percussit, quam ob rem LXVI homines vitam amisisse, C circiter vulnerati humi mansisse narrantur. Pyrobolum prope astynomorum autoraedam displosit, et custodes publicos et cives percutiens: homicidae tempus et locum ita elegerant, ut quam maximus numerus victimarum fieret. Caedis perpetratae tromocratae Sunnitae ab investigatoribus incusantur, nam forum illud Shiitae plerumque celebrant. Qui auxilum ferendi causa eo se contulerant, sauciatos atque occisos iuxta raedas tabulas tabernas disiectas invenerunt.

Quamquam moderatores Iraquici consilium ad patriam reconciliandam nuper patefecerant, iamdiu tanta caedes Bagdati facta esse non habetur.

Eodem Saturni die senatrix Taiseer Najah al-Mashhadani, maximi gregis Sunnitarum sectatrix, cum septem custodibus suis vi erepta est.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae